monumenta.ch > Cassiodorus > 22 > 10 > 47 > 122 > sectio > 42 > sectio > Actus, 1 > 21 > bmv294.5 > 23 > VALENTINIANUS XXXVIII. > 7 > 75
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXIV <<<     >>> in Psalmum LXXVI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXV

1 In finem, in laudibus, psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
2 Omnia verba huius tituli ex praecedentibus expositionibus debent esse notissima. Restat ergo quod novum intulit ad Assyrios explanare. Assyrii dirigentes interpretantur, qui iam fidei regulis docti, rectis semitis ambulare contendunt. Hos alloquitur Asaph, laudes Domini mirabili varietate decantans.
3 Divisio psalmi.
4 Asaph, cuius vocabulum interpretari diximus Synagogam, in prima parte dirigentes, id est, fideles alloquitur Iudaeos: designans ubi nomen Domini factum sit virtutum declaratione notissimum. Secunda parte dicit admiranda quae gesserit. Tertia omnes devotos admonet, ut Deo terribili munera offerre non desinant, qui spiritum principum salutari emendatione purificat. Quae partes diapsalmatum sunt interpositione divisa.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius. Potest hic versus nonnullam facere quaestionem, cur dictum sit, in Iudaea notum Deum, ubi magis Christum Dominum constat esse crucifixum. Sed quid sit Iudaea debemus inquirere, ut nobis possit veritas sententiae relucere. Quamvis enim in duodecim tribubus Iudaeorum fuerit populus distributus, a Iuda tamen filio Iacob Iudaeos constat esse vocatos; ex cuius genere reges sibi divina dispensatione creaverunt; ut vena illa regalis origine carnis proveniret usque ad Principis coelestis adventum. Quapropter Iudaeam veram Christi constat esse Ecclesiam. Iudaea enim confitens interpretatur: credens in illum Regem qui per Virginem Mariam venit ex tribu Iuda. Nam illi Iudaei proprie non dicuntur, qui se a Christo, id est a Iudae genere extraneos reddiderunt, unde eis nomen constat impositum. Ipsi enim in Domini traditione dixerunt: Nos regem non habemus, nisi Caesarem [Ioan. XIX, 15]. Unde ergo Iudaei veraciter dici possunt, qui non Regem Christum, sed Caesarem se habere professi sunt? Sequitur, in Israel magnum nomen eius. Israel interpretari diximus, vir videns Deum. Et quomodo sibi istud nomen rationabiliter vindicare possunt, qui Deum non agnoscentes, tanquam hominem crucifigere decreverunt, sicut dicit Apostolus: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent [I Cor. II, 8]? Amiserunt ergo et istud nomen, qui maiestati eius nequaquam credere voluerunt. Miserrimi hominum! qui cum muneribus sacris simul et nomina perdiderunt. Ad illos ergo (ut diximus) hic psalmus loquitur, qui vero lumine radiati a perfidorum iniquitate discreti sunt: quibus revera magnum nomen est Domini, quando eum puro corde confitentur Regem regum, et Dominum dominantium [Apoc. XIX, 16].
7 (Vers. 2.) Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion. Mirabilis brevisque sententia, quando locum Domini pacem esse professus est, quia nescit in alio requiescere, nisi qui se novit (Domino praestante) tranquilla conversatione tractare, sicut scriptum est: Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea [Isai. LXVI, 2]? Sed ille probatur pacem habere cum Domino, qui adversum mandata eius contraria voluntate non litigat, qui sequitur iussa dominantis, et ad omne praeceptum divinum suum flectit arbitrium. Pax enim vera est concordiam habere cum moribus probis, et litigare cum vitiis. Inspiciendum quoque quod locum Domino dedit, qui loco non clauditur; sed cum ubique sit totus, nec aliquibus spatiis ambiatur, localiter tamen inesse dicitur quibus propitius adesse dignatur. Sequitur, et habitatio eius in Sion. Sion (sicut saepe diximus) mons est Ierosolymis constitutus, cui nominis interpretatio est speculatio, per quam Deus fidelium corde prospicitur [ms. A., corda prospicit]. Nam cum se oculis carnalibus Deitas reverenda non pandat, cogitationi tamen purissimae se Divinitas summa non denegat; ex ipsa enim videtur parte, unde eius portamus imaginem. Nam et ipse mons fit Sion, qui eum meruerit sincera mente conspicere. In illo ergo habitat, a quo probatur intelligi; miroque modo in sanctis tantum mentibus requiescere dicitur, qui omnem locum spatiosa largitate complectitur.
8 (Vers. 3.) Ibi confregit cornua arcuum, scutum, gladium et bellum. Ibi, in illa pace scilicet, et in illa contemplatione Deitatis quam superius dixit. Nam ubi Dominus pacis habitare dignatur, ista franguntur, nec possunt talia praevalere, nisi ubi se humana concertatio probatur accendere. Cornua arcuum significant malitiam superborum, ex quibus veniunt innoxiis vulnera et nefanda discrimina. Scutum hic accipiendum est ad concertationes iniquissimas et diabolica fraude praesumptas. Gladius ad periculosa atque manifesta vulnera. Postremum intulit bellum, quod absolute paci monstratur esse contrarium. Haec omnia notum est confracta atque minuta discedere, ubi venire certum est pacis auctorem. Quae figura dicitur energia, id est imaginatio, quae actum rei incorporeis oculis subministrat.
9 (Vers. 4.) Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Venit ad secundam partem, ubi diversa Domini miracula consequenter exponit. Et ne quaereretur ista illuminatio unde provenire potuisset, addidit, a montibus aeternis, id est praedicatoribus, qui vere montes aeterni sunt, quia perpetua et incommutabili sublimitate consistunt. Terreni enim montes temporales et inanimati sunt: illi munere Domini semper sapientes norunt esse perpetui. Et pulchre veritatis ordinem custodivit. Illuminare dixit Dominum per montes aeternos, quia ipse prophetis atque apostolis dedit, quod per totum mundum praedicatione sancta vulgatum est. Et memoria reconde quia per hoc epitheton, aeternis, veros praedicatores a falsis sequestravit haereticis. Illi enim aeterni dici non possunt, qui perversitatis caduca docentes, cum suis dogmatibus abolentur.
10 (Vers. 5.) Turbati sunt omnes insipientes corde; dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Superius dixit fideles a Domino illuminatos esse per montes, nunc insipientes corde turbatos posuit atque confusos. Non immerito, quoniam de praedicationibus sanctis unde illuminati sunt iusti, insipientes inde turbati sunt, et recedentes a vero lumine, tenebrosa mundi desideria sunt secuti. Isti dormierunt vigilantes, somnumque in bonis actibus habuerunt, qui confusis semper turbabantur erroribus. Bene autem somnum appellavit infidelium vitam, quia vigilare non est profutura negligere etcaduca perquirere. Et bene addidit suum, ut eos a beatorum quiete discerneret. Nam iste somnus fallax atque deceptor est, ut modo se gaudeant divitias acquisiisse, modo nobilissimo coniugio copulatos, modo claris honoribus fuisse subvectos. Sed vide qualis eos confusio subsequatur, et nihil invenerunt viri divitiarum in manibus suis, ut soli hominum perdant [ms. A., quaerant] quod minime possederunt, fiatque illis in insana amissione fuctus, qui non habuerunt fruendo laetitiam. Et intende quemadmodum avaros designat atque definit. Dicit enim, viri divitiarum, scilicet qui pecuniis suis captiva mente deserviunt. Sequitur pulchra emphasis, ut adhuc in manibus suis quaerant, cum se nihil tenuisse cognoscant. Emphasis quippe est exaggeratio duplex: una quae plus significat quam dicit, altera quae demonstrat etiam id quod non dicit. Sed hic illa pars eius est, quae significat etiam quod non dicit. Nam ponendo viros divitiarum, totius mundi desideria eos habuisse designat, ut per similitudinem somni diversa desiderii sui perceptione luderentur.
11 (Vers. 6.) Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. Cum soleat increpatio strenuos viros cautos atque vigilantes efficere, hic ab increpatione Domini, qui est Deus Iacob, dormitasse dicit incredulos; utique, quia sancta monita negligenter atque stupidis mentibus audierunt. Sed qui sint isti qui dormitaverunt, consequenter exponit: qui ascenderunt equos, id est qui in superbiam crescentes, quasi equis currentibus mundi istius illecebras pervagantur. Et si causam tantae praecipitationis excutias, fervor ille dormitat, festinatio stertit, actusque ipse tam praeceps somno sepultus est. Talis fuit ille Pharao qui ascendens currus atque equos, increpationes Domini obstinata mente contempsit, et dormitando pervenit ad aeternum somnum, ubi nulla requies invenitur.
12 (Vers. 7.) Tu terribilis es, et quis resistet tibi? tunc ab ira tua [ms. A., ex tunc ira tua]. Paulo attentius intueamur quid versus iste pronuntiet. Superius dixit increpare Dominum eos qui ascendunt equos, id est qui ad superbiam prosiliunt. In illa autem iudicatione cunctis dicit esse terribilem, quando in gloria maiestatis suae veniens superbos addixerit, et humilibus corde perpetuam contulerit dignitatem. Hic enim multi resistunt praeceptis eius, quando illa magis appetunt quae ipsius monitis inhibentur: tunc autem quis resistet tibi? Hoc negative legendum est, quia nemo ibi potest improborum resistere, ubi cognoscunt Dominum omnia scelerata damnare. Tunc enim dicit, id est tempore iudicii, qui etiam dies irae dicitur et furoris: quia nihil ulterius per patientiam dissimulabitur, quando iam in impios vindicatur.
13 (Vers. 8.) De coelo iudicium iaculatus [ms. A., iaculatum] est; terra tremuit et quievit. Hic virtus ipsa iudicationis exponitur, quia de illa summitate potentiae sic descendit iudicium tanquam fortissima certaque manu iaculum destinatum. Sed lancea ista plagam efficit temporalem: illud autem iudicium impios aeterno vulnere sauciabit. Sequitur, terra tremuit et quievit. Terra (sicut saepe dictum est) hic significat corpulentos et gravissimos peccatores, qui divinae sententiae auctoritate damnandi sunt. Hi tremefient cum audierint: Ite in ignem aeternum [Matth. XXV, 41]. Quiescent, cum in perpetua damnatione recipientur. Sed quies ista sine requie est: quiescunt enim a malis operibus, sed in supplicio non quiescunt, quippe qui aeterna flamma cruciandi sunt.
14 (Vers. 9.) Cum exsurgeret in iudicio Deus, ut salvos faceret omnes quietos [mss. G., A., mansuetos] terrae. Versus iste ad superiora iungendus est. Dicit enim: Terra tremuit et quievit, cum exsurgeret in iudicio Deus. Bene autem dicitur exsurgere in iudicio suo, quoniam hic quietus omnia pertulit, cum iudicatus est Christus, quamvis et ibi cuncta sub tranquillitate diiudicet. Sed exsurge tractum est a iudicibus mundi, qui, quando aliquid districta severitate censuerint, dicuntur exsurgere, quia commoti videntur commissa crimina vindicare. Et ne iudicium illud ad solam damnationem malorum crederes esse faciendum, addidit, ut salvos faceret omnes quietos terrae. Quieti terrae sunt qui nullis vitiis mundi huius inflammata voluntate rapiuntur, sed aequabili se moderatione tractantes (sicut superius dictum est), pacem mentis probantur habere tranquillam. Hi salvi fiunt, cum dono Domini praemia promissa recipiunt.
15 (Vers. 10.) Quia cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationum diem festum agent tibi. Venit ad tertiam partem, monens ut, quia solus est Dominus cui festivitas summa debeatur, reddant [ms. A., reddantur] vota Deo terribili, qui superbiam principum convertere potest ad humillimam sanctitatem. Cogitatio vero nostra primum confitetur Deo, quando peccata praeterita humili satisfactione damnaverit. Sed quia fragilitas humana semper debet lugere quod peccat, addidit, et reliquiae cogitationum diem festum agent tibi. Reliquiae cogitationum sunt, post effusas lacrymas et assiduam contritionem cordis, praeteritorum criminum recordata pernicies. Haec Domino agit diem festum, quando se ab illo interitu peccatorum sentit esse liberatam. Hinc est quod Hebraei emundati sordibus peccatorum, festivum munus Domino iubentur offerre; quod et quinquagesimus psalmus mihi videtur tangere. Nam cum dicit: Usquequaque lava me ab iniustitia mea, et a delicto meo munda me [Psal. L, 4], praeteriti temporis pernicies metu venturi iudicii Domino confitetur. Vis etiam audire agentem prophetam in spiritu diem festum? Post multa consequitur: Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta; tunc imponent [ms. G. et ed., imponam] super altare tuum vitulos [Ibid., 21]. Sic beata germanitas psalmorum mutua sibi veritate consentit.
16 (Vers. 11.) Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu eius offertis munera terribili. Cum omnia praecepta Domini nos implere conveniat, sitque nobis necesse vocem eius iussionis audire, hic admonet Asaph ut primum vovere, postea reddere debeamus. Non immerito, quia sunt multa quae etiam non promittentes debeamus exsolvere, ut est illud, Non occides, non moechaberis, non furtum facies [Exod. XX, 13], et caetera delicta quae vetamur efficere. Alia sunt quae nisi voveamus, implere nulla lege constringimur, ut virginitatem servare, eremum petere, et quotidiana nos maceratione ieiunii constringere. Talia ergo invitat promitti, quae nisi polliceamur, omnimodis non debemus. Licet enim et coniugium quaerere, et in sancta Ecclesia commorari, et competenti refectione gaudere: sed tamen his meliora cum promissa fuerint, iubet esse reddenda, sicut dicit Apostolus: Qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et qui non iungit, melius facit [I Cor. VII, 38]. Addidit, Deo vestro, ut significet fideles, qui cultura sanctae Trinitatis exsultant. Sequitur, omnes qui in circuitu eius offertis munera. Isti sunt omnes quibus dixit: Vovete et reddite, non haereticis utique nec paganis, sed eis qui altari eius munera reddere catholica institutione festinant. In circuitu quippe res agitur, cum munera fidelium sacratissimis altaribus offeruntur. Nam quod ait, terribili, specialiter respicit ad devotos, quibus etiam suavis esse dignoscitur, sicut legitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore [Psal. II, 11]. Nam pravis et contemptoribus terribilis non est; nam si Dominum metuerent, utique honesta se conversatione tractarent.
17 (Vers. 12.) Et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae. Adhuc magnificentiam Domini fidelis praedicator exponit. Dicit enim vovendum illi terribili, qui aufert spiritum principum, id est superbiae vel tumoris. Et ut conversos deberes advertere, intulit, apud reges terrae, utique qui corpus suum regere ac moderari Domini munere meruerunt. Hic enim superbiae spiritu vacuatos reges intelligamus, non potestate praetumentes, quia magis in ista parte miraculum est quod superbia tumidi non sunt puniti, sed potius indulta conversione liberati.
18 Conclusio psalmi.
19 Ecce ille Asaph, qui in titulo dictus est commonere dirigentes, usque ad Domini Christi sacramenta pervenit: terribilem regibus pronuntians, quem crucifigendum Hebraeorum clamavit insania. Quapropter intelligite, pertinaces, quia dirigentes non estis, sed potius errantes, qui audire noluistis tam saluberrimum per cuncta monitorem. Et ideo dispersi per aliena regna vivitis, sacrificia non habetis, qui sceptrum noluistis patrioticum diligere, sed Romanum. Nam dum confitentes Latino sermone dicantur Iudaei, quemadmodum sic appellari potestis tam graviter obstinati? Cur ergo ultionem tantam non advertitis, qui ipsum quoque nomen post omnia perdidistis? Dimidiatus est hic textus Psalmorum, et quantos Domini largitate transivimus, tanti nobis ad finem superesse noscuntur. Oremus ut qui nobis gratiam praestitit in praeteritis, ipse nobis auxilium concedat efficaciter in futuris.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXXIV <<<     >>> in Psalmum LXXVI
monumenta.ch > Cassiodorus > 22 > 10 > 47 > 122 > sectio > 42 > sectio > Actus, 1 > 21 > bmv294.5 > 23 > VALENTINIANUS XXXVIII. > 7 > 75